Plinius d. Ä. über Hermaphroditen und Geschlechtswechsel (Latein)

Plinius d. Ä. über Hermaphroditen und Geschlechtswechsel

Plinius fol19r

Plinius, Historia nauralis, Brescia 1496 [GW M34295], hier fol. 19r. Quelle: BSB München. Gemeinfrei.

In seinem enzyklopädischen naturkundlichem Werk Historia naturalis berichtet Plinius († 79) mehrfach von Menschen, die mit doppelten Genitalien geboren wurden und/oder die ihr körperliches Geschlecht wechselten; zwei solcher Berichte sind unten wiedergegeben. Die Historia naturalis war im Mittelalter und der Frühen Neuzeit unter Gelehrten weit bekannt und genoss hohes Ansehen; vor allem frühneuzeitliche Autoren, die zum Thema „Hermaphroditismus“ schrieben (Caspar Bauhin, Ambroise Paré usw.), zitieren regelmäßig Plinius.

Edition und Übersetzung: Pliny the Elder, Natural history in ten Volumes: with an English translation by B. O. Foster [et al.] (Loeb Classical library 330, 352, 353, 370, 371, 392, 393, 418, 394 & 419), 10 Bde., Cambridge, Mass. und London 1959–67, hier Bd. 2, 528-531. [https://archive.org/stream/naturalhistory02plinuoft#page/528/mode/2up oder hier]

Literatur: Maaike van der Lugt, Sex difference in medieval theology and canon law: a tribute to Joan Cadden, in: Medieval feminist forum 46 (2010), 101–121. [http://ir.uiowa.edu/mff/vol46/iss1/11/]

 

Gignuntur et utriusque sexus quos Hermaphroditos vocamus, olim androgynos vocatos et in prodigiis habitos, nunc vero in deliciis. Pompeius Magnus in ornamentis theatri mirabiles fama posuit effigies ob id diligentius magnorum artificum ingeniis elaboratas, inter quas legitur Eutychis a viginti liberis rogo inlata Trallibus enixa xxx partus, Alcippe elephantum, quamquam id inter ostenta est, namque et serpentem peperit inter initia Marsici belli ancilla et multiformes pluribus modis inter monstra partus eduntur. Claudius Caesar scribit hippocentaurum in Thessalia natum eodem die interisse, et nos principatu eius allatum illi ex Aegypto in melle vidimus. est inter exempla in uterum protinus reversus infans Sagunti quo anno urbs[1] deleta ab Hannibale est.

IV. Ex feminis mutari in mares non est fabulosum. Invenimus in annalibus P. Licinio Crasso C. Cassio Longino coss. Casini puerum factum ex virgine sub parentibus, iussuque harispicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit visum a se Argis Arescontem, cui nomen Arescusae fuisset, nupisse etiam, mox barbam et virilitatem provenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et Zmyrnae puerum a se visum. ipse in Africa vidi mutatum in marem nuptiarum die L. Constitium civem Thysdritanum…[2] Editis geminis raram esse aut puerperae aut puerperio praeterquam alteri vitam, si vero utriusque sexus editi sint gemini, rariorem utrique salutem; feminas celerius gigni quam mares, sicuti celerius senescere; saepius in utero moveri mares, et in dextera fere geri parte, in laeva feminas.

V. Ceteris animantibus statum et pariendi et partus gerendi tempus est: homo toto anno et incerto gignitur spatio, alius septimo mense, alius octavo et usque ad initium undecimi; ante septimum mensem haut umquam vitalis est.

[1] Lacunam Urlichs

[2] Urbs add. Rackham

 

Quellenpapier als pdf zum Download

Suggested citation: Christof Rolker, Plinius d. Ä. über Hermaphroditen und Geschlechtswechsel (Latein), in Männlich-weiblich-zwischen, 15/10/2015, https://intersex.hypotheses.org/1160. Lizenz: CC BY-SA 4.0 [http://creativecommons.org/licenses/by/4.0/]. Letzter Aufruf: 05/12/2020.

Christof Rolker

Prof. Dr. Christof Rolker, Historiker an der Universität Bamberg.

More Posts - Website


Christof Rolker

Prof. Dr. Christof Rolker, Historiker an der Universität Bamberg.

Das könnte dich auch interessieren …

Schreibe einen Kommentar

Deine E-Mail-Adresse wird nicht veröffentlicht. Erforderliche Felder sind mit * markiert.

Diese Website verwendet Akismet, um Spam zu reduzieren. Erfahre mehr darüber, wie deine Kommentardaten verarbeitet werden.

Suche in OpenEdition Search

Sie werden weitergeleitet zur OpenEdition Search